- PHILOTESIA
- PHILOTESIAGraece Φιλοτησία, Aristophanis Scholiasti in Acharn. p. 300. φιάλη dicta est ἡ διδομένη εν τοῖς συμποσίοις, phiala, quae dabatur in tonvivits. Hesychio πρόποσίς τις μετα τὸ δεῖπνον ύπὲρ φιλίας, Propinatio quaedam post cenam amicitiae ergo. Quem morem egrgie describit Cicero Tuse. Quaest. l. 1. ubi de Theramene, Qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obbibisset, reliquum sie e poculo eiecit, ut id resonaret. Quô sonitu redditô ridens, Propino, inquit, hoc pulchro Critiae — Graeci enim in conviviis olent nominare, cui poculum tradituri sint. Vide Stuckium Antiqq. Convival. et infra Poculum, it. Proposis, ac ubi de Vino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.